- OLEA
- I.OLEAMinervae inventrici, apud Poetas, sacra: iuxta illud Virg. l. 1. Georg. v. 18.——— ——— Oleaeque MinervaInventrix:Olympionicarum frontes cinxit, secundum quosdam, vide supra Cotinus: pacisque, nec non duritiei emollitae, agriculturae, felicitatis, condonationis, eleemosynae, supplicationis, mansuetudinis, aeternitatis, Gymnasii, nitoris, victoriae, libertatis, pinguedinis, hilaritatis, spei, frugalitatisque veteribus hieroglyphicum fuit, vide Ioh. Pierium Hieroglyph. et Nic. caussin. Symbolorum Hieroglyph. et Emblematum Appendice. In Italiam tarde per. venit: Namque Theophrastus, teste Pliniô l. 15. c. 1. an. U. C. circiter 440. negavit nisi intra quadraginta milia passuum a mari nasci. Fenestella vero, omnino hanc arborcm in Italia, Hispania atque Africa, non fuisse ait, Tarquiniô Priscô regnante, ab anno Pop. Rom. 173. Apud Athenienses quomodo, plantanda, cautum Lege Solonis, Ἐλαίαν δὲ καὶ συκὴν εννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα δένδρα πέντε πόδας, Oleam et ficumnovem pedes longe ab alieno fundo serito: coeteras vero arbores, pedes quinque. Meminit in Solone eius Plut. et causam addit, quod ficus et Olea radices agant longius neque sit omnibus earum sine damno vicinia; sed et alimentum eripiant et halitum efflent aliquibus infestum. Alia apud Pollucem eôdem auctore lata de Olea lex est, l. 5. c. 4. Στοιχάδες, Oleae privatae ordine consitae; ubi docet, ita appellatas ab ipso esse Oleas, quae privatorum erant, et in illorum agris consitae; quasque opponit publicis et sacris, Μορίαις dictis. Lege porro non licebat cuiquam ad privatos usus oleas evellere, praeter quam duas quotannis, qui secus fecisset, in singulas centum drachmis multabatur: Quam legem his verbis repraesentat Demosthenes πρὸς Μακάρτ. Si quis Oleam Athenis evellat, nisi in usum templorum Atheniensium, aut in privatum suum duas evellat quotannis; aut in funtus, in singulas oleas centum drachmas pendito: decima multae Minervae sacra esto: centum quoque drachmae addicuntor actori. Dicae scribuntor apud Magistratum, cuius est Iudices da. re. Actor sacramentum deponito: Reo damnato, Magistratus exigendam tradito multam, quae in aerarium publicum infertor, exactoribus, decimam vero; quae Minervae cedit, Quaestoribus Deae. Si secus fecerint Magistratus, ipsi de suo pendunto. Nemini igitur licebat Athenis Oleam evellere; sive in alieno agro, sive in suo: unde post Legem dictam addit Demosthenes, Ὁ δὲ νόμος ἀπαγορεύει μηδ᾿ ἐκ τοῦ αὐτοῦ χωρίου τοῦ πατρῴου ἐλαίαν ἐξορύττειν, Lex vero, neque in patrio agro Oleam evelli permittit. Quare suspicatur Petitus, e Lege nonnulla excidisse verba, statim ab initio, inter coetera haec, Μηδ᾿ ἐκ τοῦ αὐτοῦ χωρίου τοῦ πατρῴου. Sacramentum vero, quod Actor, ut in Lege habetur, deponebat, varie definiunt Veteres; Nam alii existimant esse decimam multae, alii autem putant definiri drachmis tribus, ubi controvertitur, et agitur de centum drachmis, aut pluribus ad mille usque et triginta drachmis, si de mille drachmis aut pluribus, ad decem milia usque agatur, Poll. l. 8. c. 6. Et quidem initio litis sacramentum deponebatur cum ab Actore, tum a Reo: is vero qui iudiciô vicerat, suum sacramentum auferebat, victi Sacramentum et illud quoque, quod victor abstulerat; sed victus reponebat, ad aerarium redibant, ut constat ex Aristoph. Vespis: e quo merces Iudicibus dabatur, vide infra in voce Sacramentum. Cum autem hâc lege excipiuntur, qui Oleas evellerent ad usum Templorum; intelliguntur Templa, vel quae erant universi Atheniensium Populi, vel privatim alicuius τῶ Δήμων. Locaenim haec sacra Oleis fuisse consita, docet nos Sophocles Oedipo Coloneo,Χῶρος δ᾿ ὁ δ᾿ ἱερὸς, ὡς ἀπεικάσαι, βρύωνΔἀφνης, ἐλαίας, ἀμπέλου, κτλ.Pervenerat autem ad Eumenidum sacellum, de quibus vide supra. Itaque cum sumptum et splendorem, qui in Templis Deorum visebatur, vellent tollere cives, in cognomine Aristophanis dramate, solas arbores et inter eas Oleas relinquunt, quae in Templis erant satae,——— ——— Πρῶτον μὲν οῦχὶ νεὼς ἡμᾶς οἰκοδομεῖν δεῖλιθίνους αὐτοῖς οὐδὲ θυρῶςθαιχρυσαῖσι θύραις, ἀλλ᾿ ὑπὸ θάμνοιςκαὶ πρινιδίοις οἰκήσουσιν.Τοῖς δ᾿ αὖ σμνοῖς τῶ ὀονίθωνδένδρον Ἐλαίας ὁ νεὼς ἔςται.——— — Primo quidem nequaquamtempla nos exstruere oportetlapidea ipsis: neque ornareaureis valvis, sed sub ramiset parvis ilicibus habitabunt.Insignioribus autem aviumarbor Olea templum esto.Stat. l. 12. Theb. v. 491. ubi Misericordiae templum Athenis describit,Mite nemus circa, cultuque insigne verendô,Vittatae laurus et supplicis arbor Olivae, etc.Ibi igitur ne deficerent, licebat evellere ex agris Oleas, utin Templis sererentur. Ut earum usum in sacris in praesens praeteream. Quod vero illarum in fun eribus, Lege quoque indigitatum, usum spectat, cum mortuis Oleas efferri consuevisse, legimus apud Artemidorum Onirocritici l. 4. c. 59. Τούτων δὲ ἐπὶ τῶ νοσούντων, ἡ μὲν ἐλαία θανατηφόρος οὖσα τετήρηται, αὐτή τε καὶ ὁ καρπὸς αὐτῆς καὶ τὰ φύλλα. καὶ γὰρ εἰκὸς, τοῖς μὲν γὰρ ἀποθανοῦσιν ἐλαίας συνεκφέρουσιν. ---- cum mortuis enins Oleas efferunt una. Praeterea, cum par propemodumParentibus aut Amicis suo Fatô functis honos, qui Diis immortalibus, haberetur, religioneque consecrarentur eorum tumuli et monumenta (quin etiam Templa iis struebant, quod Erudit is observatim est) ad illa quoque serebantur et superimponebantur Oleae; quas hic usul ex agro evellere licebat, itemque fruges obserebant, vide Tulliem de LL. l. 2. extremo. Ad quas oleas coeterasque arbores semper virentes et quae numquam folia amittunt, sepulchris superimpositas et satas, respexit Iuvenal. Sat. 7. v. 207.Dii Maiorum umbris tenuem, et sine pondere, terram,Spirantesque crocos et in urna perpetuum Ver etc.Sacras multo ocleas, Μορίαι dicebantur, caedere aut evellere licebat; quod proin ne fieret, curae erat Senatui areopagitico. Apud quem propterea postulabatur reus, quia res haec ad religienem spectabat: multa videtur fulsse fortunarum publicatio et exilium; servis, qui indicâssent, praemium libertas. Vide Lysiam εν τῷ Ἀρεοπαγιτικῷ, et Petitum Comm. in LL. Attic. l. 5. tit, 2. Porro arbor haec quantopere caslitatem amet, Graeci docent, et inter eos Rutilius Tarurus, qui arborem, cum a pueris mundis purisque tractatur, amplius luxuriare scribit: tantâ vivacitate, ut, si multis configatur clavis, nihilaedatur, lignumque habeat a carie immune. Quae causa forte, ut non solum in variarum rerum hieroglyphicum, ut dictum, assumpta sit Olea, sed et apud Hebraeeos, cum cera ad lumina et taedas non adhiberetur, Oleum tamen in usu fuerit, Ad. Preyelius Sinae et Europae c. 35. Poculorum Oleaginorum, mentio apud IC. l. 40. ff. de Leg. 3. Qui pocula quatuor Oleagina habebat, ita legavit pocula Oleaginea paria duo: Nempe postquam e luto, quae antiquissima materia fuit, pocula in usu desiêre, et e ligno fieri sunt coepta, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 5. c. 30. Cellam Oleariam exacte delineavit Vitruvius l. 6. c. o. ut et Columella l. 12: c. 50. et Palladius l. 1. tit. 20. Instruunt eandem Cato tit. 13. Columella l. et c. cit. et Neratius apud Ulpianum leg. 19. ff. locati et conducti. Olivitoris, Capulatoris, qui conchâ, ferreâ in labrum fictile oleum expressum transfundebat: Legulorum, Strictorum, Factorum, qui mercede conducebantur, ut indicant leges Oleae legendae, faciundae et pendentis, apud Catonem tit. 144. et seqq. aliorumque huc pertinentium, meminit Laur. Pignorius Comm. de Servis. Servum merci Oleariae praepositum, memorat vetus marmor. Vas oleo recipiendo orca, quod vide; uti de praelo oleario, voce Trapetum. Plura vero de hac arbore, apud Plinium l. 12. c. 1. l. 15. c. 2. et alibi passim; ut et Cael. rhodig. Antiqq. lect. l. 21. c. 24. Carolum Paschalium Coronarum l. 6. c. 16. ubi de Oleaginea corona, victoribus et hinc mortuis impositâ; de Olea Iovi non minus, ac Minervae, dicatâ, quae posterior μορία proprie; de caduceis circumvolutis ramis oleaginis: et c. 17. ubi de Olea, apollini quoque sacrâ et Herculi; de ramo Olivae, a supplicibus protenso: Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. theb. l. 7. v. 476. ubi de lana Oleae iuncta, pluribus agitur: nec non infra, ubi de Oleo et Oliva.II.OLEAapud Papiam, gemma, barbarum est: ex fulvo et nigro, viridique et candido constat. De qua Olea an intelligendus sit Anastasius in Leone IV. p. 188. Et Super illud Ciborium fecit oleas, quae pendent in circuitu Altaris, habentes tabulas quatuor exauratas, nec non et gammadias numerô quatuor. Et postaea, p. 196. Obtulit tres oleas masoricas, admirabilis pulchritudinis, serico textas coloreque depictas, quae vide'icet festis diebus in circuitu Altaris maioris dependerent; ambigit Car. du Fresne, Certe cum solidum quid fuerint Oleae, addens, quae in circuitu ciborii dependerent, haud absonum videtur existimare, fuisse grandiores gemmas, aut quid simile in gemmae grandioris orbiculatae figuram, adeoque ex murrhina materia: quod non modo suadet vox masorica, quae idem valet ac murrhina, sed et colores Oleae, quibus murrham constitisse, scribit Plin. l. 37. c. 2. nam quod serico textae oleae cicuntur Anastasio, forte error Librarii est, legendumque sericô tectae, vide cum Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.